# Epistulae 3.5-10

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 3.5 to 3.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/3.5

II. SIDONIUS CONSTANTIO SUO SALUTEM. SALUTAT populus Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus affectu. deus bone, quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti! quam tu ab omni ordine sexu aetate stipatissimus ambiebare! quae salsi erga singulos libra sermonis! quam te blandum pueri, comem iuvenes, gravem senes metiebantur! quas tu lacrimas ut parens omnium super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti! quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis! quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas! his adicitur, quod, cum inveneris civitatem non minus civica simultate quam barbarica incursione vacuatam, pacem omnibus suadens caritatem illis, illos patriae reddidisti. quibus tuo monitu non minus in unum consilium quam in unum oppidum revertentibus muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam . quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant; et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur. obversatur etenim per dies mentibus singulorum, quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum assiduitate derasas; per quae omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti. quod restat, deum precamur, ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te affectio, quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina. vale. III. SIDONIUS ECDICIO SUO SALUTEM. Si quando, nunc maxume Arvernis meis desideraris, quibus dilectio tui humane dominatur, et quidem multiplicibus ex causis: primum quod summas in affectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit; dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriae non minus desiderii nasciturus quam gaudii natus feceris; astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur. omitto illa communia quidem sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas caespitis glaebas. praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. omitto quod hic primum tibi pila pyrgus, accipiter canis, equus arcus ludo fuere. mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum tuaeque personae quondam debitum, quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas nunc oratorio stilo, nunc etiam Camenalibus modis imbuebatur. illud in te affectum principaliter universitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras barbaros deineeps esse vetuisti. non enim potest umquam civicis pectoribus elabi, quem te quantumque nuper omnis aetas ordo sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur. cum interiectis aequoribus in adversum perambulatis et vix duodeviginti equitum sodalitate comitatus aliquot milia Gothorum non minus die quam campo medio, quod difficile sit posteritas creditura , transisti. ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita, ut prae admiratione nescirent duces partis inimieae, quam se multi quamque te pauci comitarentur. subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti, quae cum prius applicata esset oppugnationi, te viso non est explicata congressui. interea tu caesis quibusque optimis, quos novissimos agmini non ignavia sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet mensa convivas. hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processerit officiorum plausuum, fletuum gaudiorum magis temptant vota conicere quam verba reserare. siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum equestrium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant , alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur. hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur; tandemque in turbam inermem quidem veneras sed de qua te nec armatus evolveres; ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres, ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam, qui tibi liberiorem fecisset iniuriam. taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infrenes hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus. taceo te aliquot superventibus cuneos mactasse turmales e numero tuorum vix binis ternisve post proelium desideratis et tantum calamitatis adversae parti inopinatis certaminibus inflictum, ut occulere caesorum numerositatem consilio deformiore meditarentur. siquidem quos humari nox succincta prohibuerat decervicatis liquere cadaveribus, tamquam minoris indicii foret quem nolles agnosci crinitum dimisisse truncatum. qui postquam luce revoluta intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse, tum demum palam officiis exequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes; sic tamen, quod nec ossa tumultuarii caespitis mole tumulabant, quibus nec elutis vestimenta nec vestitis sepulchra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta solventes, iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur. sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum, quorum expectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur? igitur, si quid nostratium precatibus adquiescis, actutum in patriam receptui canere festina et assiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime, quorum consuetudinem expertissimus quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota inluminant, ita satis sibi admota comburunt. vale.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
