# Epistulae 4.19-24

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 4.19 to 4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.19

VII. SIDONIUS SIMPLICIO SUO SALUTEM. SOLET dicere 'currentem mones' qui rogatur, ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. percontere forsitan, quo spectet ista praemitti. baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus; namque hoc officium vester potius amor quam geruli respectus elicuit. ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens. unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere. videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam perfaceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate tractabitur, ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit. attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit. sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras excolendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. vale. VIII. SIDONIUS EUODIO SUO SALUTEM. CUM tabellarius mihi litteras tuas reddidit, qui te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebatur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus. me quidem mane primo remoratum vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem. ceterum diluculo familia praecesserat ad duodeviginti milia passuum fixura tentorium, quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia, fons gelidus in colle nemoroso, subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus, praeter haec iunctam habens ripae domum novam vetus amicus, cuius inmensae humanitati nec si adquiescas nec si recuses modum ponas. igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa substitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remitteretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis umorem radio crescente sorbuerat: aestus ac sitis invalescebant eratque in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere, tum longinquitas viae per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur; nam viaturos etsi nondum terebat labore, iam tamen expectatione terrebat. quae cuncta praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem neque animo vacasse me multum neque corpore neque tempore, cum postulatis obtemperavi. ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis. quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus vel curvis meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere; istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. famulor iniunctis quomodocumque, non ut volebam; sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri. sed ista vel similia quorsum? ecce iam canta.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
