# Epistulae 4.29-34

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 4.29 to 4.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.29

X. SIDONIUS FELICI SUO SALUTEM. ERUMPO in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus , frequentiam veteris officii servare non audens, postquam me soll patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt. quapropter vos quoque ignoscere decet erubescentibus, siquidem convenit humiliatos humilia sectari neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere. propter hoc denique iam diu taceo vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi. sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo; non enim tanti est poliri formulas editione carituras. ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi culorum fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat . vale. XI. SIDONIUS PETREIO SUO SALUTEM. ANGIT me nimis damnum saeculi mei nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. deus bone, quid erat illud, quotiens ad eum sola consultationis gratia conveniebamus! quam ille omnibus statum totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur. iam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus (iniungebat), uni solum quem forsitan elegissemus deputans ius loquendi, viritim vicissimque, non tumultuatim nec sine schematis cuiuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus . dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus; sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones: itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibuspiam sequacitatem. haec apud eum culpa veniabilis erat; quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis. quis enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur? haec pauca de studiis. ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur? pariter et super his plura replicare superforaneum statuo. nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit. episcopum fratrem maiorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tamquam patrem veneraretur. sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis vilicum in praediis, tabularium in tributis in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem in itineribus contubernalem. sic utrique ab alterutro usque ad invidiam exempli mutua fide germanitatis officia restituebantur. sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem , nisi quod animum natura desidiosissimum dolor fletu gravidus accendit. eius hoc carmen est: Germani decus et dolor Mamerti, mirantum unica pompa episcoporum, hoc dat caespite membra Claudianus, triplex bybliotheca quo magistro, Romana, Attica, Christiana, fulsit; quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt. psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes. hic sollemnibus annuis paravit quae quo tempore lecta convenirent. antistes fuit ordine in secundo, fratrem fasce levans episcopali. nam de pontificis tenore summi ille insignia sumpsit, hic laborem. at tu, quisque doles, amice lector, de tanto quasi nil viro supersit, udis parce genis rigare marmor: mens et gloria non queunt humari.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
