# Epistulae 4.57-66

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 4.57 to 4.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/4.57

Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet. vale. XIX. SIDONIUS FLORENTINO SUO SALUTEM. ET moras nostras et silentium accusas. utrumque purgabile est; namque et venimus et scribimus. vale. XX. SIDONIUS DOMNITIO SUO SALUTEM. Tu cui frequenter arma et armatos inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas, si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses! illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur, quod cursoribus suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore cute concolor. regulorum autem sociorumque comitantum forma et in pace terribilis; quorum pedes primi perone saetoso talos adusque vinciebantur; genua crura suraeque sine tegmine; praeter hoc vestis alta stricta versicolor vix appropinquans poplitibus exertis; manicae sola brachiorum principia velantes; viridantia saga limbis marginata puniceis; penduli ex umero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. eo quo comebantur ornatu muniebantur; lanceis uncatis securibusque missibilibus dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium, cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. sed quid haec pluribus? spectaculo tali sola praesentia tua defuit. nam cum viderem quae tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desiderii tui inpatientiam desideravi. vale. XXI. SIDONIUS APRO SUO SALUTEM. EST quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus. non enim a nobis aliquid exilius fas honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus. sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos, unde haec ipsa praemisimus, persequamur.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
