Latin
Gai Sollii Apollinaris Sidonii Epistularum Liber Quartus.
Sidonius Apollinaris, Epistulae 4.77
Not analysed yet
Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora maerentibus amicis hinc viderentur, quod faenore ligatus corpore solveretur: meminisset ergo professionis novae, sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum barbaram instantiam indultis tantisper indutiis moderaretur; et, si decessisset aeger, tribueret heredibus annui luctus tempus immune: si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi. adhuc rogabam, cum repente vir caritatis flere granditer coepit non moram debiti sed periculum debitoris; frenatoque singultu: 'absit a me', inquit, 'ut haec reposcam clericus ab aegro, quae vix petissem miles a sospite. sed et liberos eius ita diligo, ut etiam, si quid adversum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. quapropter scribe sollicitis quoque plus credant litteris tuis, meas iunge, quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus.' egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur. non est cur dicere incipias: 'habeo consortes necdum celebrata divisio est; avarius me constat esse tractatum quam coheredes; frater ac soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est.' quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam. vale.