Latin
Gai Sollii Apollinaris Sidonii Epistularum Liber Septimus.
Sidonius Apollinaris, Epistulae 7.34
Not analysed yet
Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit, quamvis Palaestinorum captivas opes et circumiectorum regum tributarias functiones australis reginae Sabaitis gaza cumulaverit. hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit. nec illum a proposita devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret. vir est namque, ni fallor, totius popularitatis alienus; gratiam non captat omnium sed bonorum, non indiscreta familiaritate vilescens sed examinata sodalitate pretiosus et a bono viratu aemulis suis magis prodesse cupiens quam placere, severis patribus comparandus, qui iuvenum filiorum non tam cogitant vota quam commoda; in adversis constans in dubiis fidus in prosperis modestus, in habitu simplex in sermone communis, in contubernio aequalis in consilio praecellens; amicitias probatas enixe expetit, constanter retinet, perenniter servat; inimicitias indictas honeste exercet, tarde credit, celeriter deponit; maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri. dicit aliquis: 'unde tibi de illo tam cito tanta conperta sunt?' cui respondeo: prius Bituriges noveram quam Biturigas. multos in itinere multos in commilitio, multos in contractu multos in tractatu, multos in sua multos in nostra peregrinatione cognoscimus. plurima notitiae dantur et ex opinione compendia, quia non tam parvos terminos posuit famae natura quam patriae. quocirca si urbium status non tam murorum ambitu quam civium claritate taxandus est, non modo primum qui essetis, sed ubi essetis agnovi. uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt. sane quia persona matronae verecundam succinctamque sui exigit mentionem, constanter adstruxerim respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educta crevit vel ubi electa migravit. filios ambo bene et prudenter instituunt, quibus coniparatus pater inde felicior incipit esse, quia vincitur. et quia sententiam parvitatis meae in hac electione valituram esse iurastis, siquidem non est validius dicere sacramenta quam scribere, in nomine patris et filii et spiritus sancti Simplicius est, quem provinciae nostrae metropolitanum, civitati vestrae summum sacerdotem fieri debere pronuntio. vos autem de viro, quem loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.