# Epistulae 8.40-45

Sidonius Apollinaris, Epistulae, 8.40 to 8.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/8.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sidonius-apollinaris/epistulae/8.40

XI. SIDONIUS LUPO SUO SALUTEM. Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio? unus te patrimonio populus, alter etiam matrimonio tenet; cumque hic origine, iste coniugio, melius illud, quod uterque iudicio. te tamen munere dei inter ista felicem, de quo diutius occupando possidendoque operae pretium est votiva populorum studia confligere! tu vero utrisque praesentiam tuam disposite vicissimque partitus nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium . et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt. unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bybliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum. pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi. Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus. quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi. puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem. Dilectae nimis et peculiari Phoebus commonitorium Thaliae. Paulum depositis, alumna, plectris sparsam stringe comam virente vitta, et rugas tibi syrmatis profundi succingant hederae expeditiores. soccos ferre cave nec, ut solebat, laxo pes natet altus in coturno; sed tales crepidas ligare cura, quales Harpalyce vel illa vinxit, quae victos gladio procos cecidit. perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat. hoc pernix habitu meum memento Orpheum visere, qui cotidiana saxa et robora corneasque fibras mollit dulciloqua canorus arte; Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum. die: 'Phoebus venit atque post veredos remis velivolum quatit Garumnam; occurras iubet, ante sed parato actutum hospitio.' Leontioque, prisco Livia quem dat e senatu, die: 'iam nunc aderit.' satis facetum et solo nomine Rusticum videto. sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare. tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.

---

Sidonius Apollinaris, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000797.zip.
