Latin
Gai Sollii Apollinaris Sidonii Epistularum Liber Octavus.
Sidonius Apollinaris, Epistulae 8.46
Not analysed yet
O necessitas abiecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi! ecce quo rerum volubilitatis humanae rota ducitur. amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret. namque crebro levibus ex causis, sed leviter, excitabatur, quod nilominus ego studebam sententiae ceterorum naturam potius persuadere quam vitium; adstruebamque meliora, quatenus in pectore viri iracundia materialiter regnans, quia naevo crudelitatis fuerat infecta, praetextu saltim severitatis emacularetur. praeterea etsi consilio fragilis, fide firmissimus erat; incautissimus, quia credulus; securissimus, quia non nocens. nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum; et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere convicium. difficilis aditu, cum facilis inspectu, et portandus quidem, sed portabilis. de reliquo, si orationes illius metiaris, acer rotundus, compositus excussus; si poemata, tener multimeter, argutus artifex erat. faciebat siquidem versus oppido exactos tam pedum mira quam figurarum varietate; hendecasyllabos lubricos et enodes; hexametros crepantes et cothurnatos; elegos vero nunc echoicos, nunc recurrentes, nunc per anadiplosin fine principiisque conexos. hic, ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae temporis loci qualitate variabat, idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus pulchris elucubratis. in materia controversiali fortis et lacertosus; in satirica sollicitus et mordax; in tragica saevus et flebilis; in comica urbanus multiformisque; in fescennina vernans verbis, aestuans votis; in bucolica vigilax parcus carminabundus; in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus. praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus. quid plura? subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censeres post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum. aleae ut sphaerae non iuxta deditus; nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad voluptatem. fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. scribebat assidue, quamquam frequentius scripturiret. legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat. illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium, quod mathematicos quondam de vitae fine consuluit, urbium cives Africanarum, quorum, ut est regio, sic animus ardentior; qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastatieus exacerbassent. sed de his, si qua vel quoquo modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit. nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit. haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum. nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae? etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes et in obruto vultu non minora irae vestigia quam doloris. inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tam quam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset. sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit. atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere! nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi 〈hominem〉 a catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita. secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris. nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari. longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui. tu interim, si quid istic cognitu dignum, citus indica, saltim ob hoc scribens, ut animum meum tristitudine gravem lectio levet. namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola. neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu sermone consilio scribere loqui volvere libet. vale.