Latin
9.59 to 9.63
Sidonius Apollinaris, Epistulae 9.59-63
Not analysed yet
Proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes andient cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreatus, una fruemur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. non enim minus laudi feretur adulescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum. vale. XV. SIDONIUS GELASIO SUO SALUTEM. 1 Probas (neque deprecor) me deliquisse; deliqui, quippe qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras iunxerim. sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore, si quod et ipse decantes mittam ab exemplo, quia scilicet Tonantio meo ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim. praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. qua de re trochaica garrulitate suspensa senariolos aliquos plus requiris. servio iniunctis; tu modo placidus excipias, sive oden hanc ipsam mavis vocare sive eglogam. nam metrum diu infrequentatum durius texitur. Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria. resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in Ultimo; spondam daturus et subinde versui, modo in priore parte, nunc in extima anapaestus, ipse quamquam et absolutius pronuntietur. cum secuta tertia geminae brevique longa adhaeret syllaba. Quae temperare vix valet gregarius poeta, ut ipse cernis esse Sollium; mihi pecten errat nec per ora concava vaga lingua flexum competenter explicat epos. sed istud aptius paraverit Leo Leonis aut secutus orbitas cantu in Latino, cum prior sit Attico Consentiorum qui superstes est patri, fide, voce, metris ad fluenta Pegasi cecinisse dictus omniforme canticum, quotiensque verba Graia carminaverit, tenuisse celsa iunctus astra Pindaro montemque victor isse per biverticem nullis secundus inter antra Delphica. at uterque vatum si lyrae poeticae Latiare carmen aptet absque Dorico, Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras Iapygisque verna cygnus Aufidi Atacem tonare cum suis oloribus cana et canora colla victus ingemas.