# Liber Nonus 1.11-16

Sidonius Apollinaris, Liber Nonus, Lines 1.11-1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-nonus/1.11

2. sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur. neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt. hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
3. quid? quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui. ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA III
Sidonius domino papae Fausto salutem.
1. Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas, atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suspicimus, quod libenter, affectum. ceterum ad praesens petita venia prius impetrataque cautissimum reor ac saluberrimum per has maxume civitates, quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stilo frequentiori renuntiare dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis curam potius assumere conticescendi. quod inter obstrictas affectu mediante personas asperrimum quamquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscumque, sed plurimis certis et necessariis quaeque diversis proficiscuntur ex originibus.
2. quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat. quorum si forte responsio quantulumcumque ad interrogata trepidaverit, quae non inveniuntur scripta mandata creduntur; ac per hoc sustinet iniuriam plerumque qui mittitur, qui mittit invidiam, plusque in hoc tempore, quo aemulantum invicem sese pridem foedera statuta regnorum denuo per condiciones discordiosas ancipitia redduntur.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Nonus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius9.html.
