Latin
Lines 1.184-1.325
Sidonius Apollinaris, Liber Nonus 1.184-325
Not analysed yet
at uterque vatum si lyrae poeticae
(30) Latiare carmen aptet absque Dorico,
Venusina, Flacce, plectra ineptus exeras
Iapygisque verna cygnus Aufidi
Atacem tonare cum suis oloribus
cana et canora colla victus ingemas.
(35) Nec ista sola sunt perita pectora,
licet et peritis haec peritiora sint:
Severianus ista rhetor altius,
Afer vaferque Domnulus politius,
scholasticusque sub rotundioribus
(40) Petrus Camenis dictitasset acrius,
epistularis usquequaque nec stilus
virum vetaret, ut stupenda pangeret.
potuisset ista semper efficacius
humo atque gente cretus in Ligustide
(45) Proculus melodis insonare pulsibus
limans faceta quaeque sic poemata,
Venetam lacessat ut favore Mantuam
Homericaeque par et ipse gloriae,
rotas Maronis arte sectans compari.
(50) Ego corde et ore iure despicabilis
quid inter hosce te rogante garriam,
loquacitatis impudentiam probans
animique vota destituta litteris?
sed quid negabo nec pudore territus?
(55) amor timere nescit: inde parui.
2. Ignosce desueta repetenti atque ob impleta quae iusseras nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. ceterum mihi si similia post iniunxeris, quo queam fieri magis obsequens, curabis ad vicem carminis aut dictare quae cantem aut saltare quae rideam. vale.
EPISTULA XVI
Sidonius Firmino suo salutem.
1. Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dictatus ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. sponsio impleta est, non exacte quidem, sed vel instanter.
2. nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi. sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret.