# Liber Nonus 1.24-36

Sidonius Apollinaris, Liber Nonus, Lines 1.24-1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-nonus/1.24

hoc me teque decet: parce, precor, iocis;
(25) quaeso, pollicitam servet ad extimum
oratoris opus cura modestiam,
quo nil deterius, si fuerit simul
in primis rigidus, mollis in ultimis.
3. Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inserviat. certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.
4. sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora); quos undique urbium ascitos imperator in unam civitatem, invitator in unam cenam forte contraxerat.
5. id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serietate dictare.
Age convocata pubes,
locus hora, mensa causa
iubet ut volumen istud,
quod et aure et ore discis,
(5) studiis in astra tollas.
Petrus est tibi legendus,
in utraque disciplina
satis institutus auctor.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Nonus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius9.html.
