Latin
Lines 1.30-1.39
Sidonius Apollinaris, Liber Nonus 1.30-39
Not analysed yet
2. proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas iungite preces, ut dignatus prosperare quae gerimus nostrique dominii temperans lites arma compescens illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA VI
Sidonius domino papae Ambrosio salutem.
1. Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar nomen personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu; de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae, cui se totum consuetudine obscena vinctus addixerat, patrimonio posteris famae subita sui correctione consuluit.
2. namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.
3. haec quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori coniugaretur; sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos, qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere.
4. quocirca vestrum est copulatis obtinere quam primum prece sedula spem liberorum; consequens erit, ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cetero licitis, qui inlicita praesumpsit. namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA VII
Sidonius domino papae Remigio salutem.
1. Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota; nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bybliopolam pretio fors fuat officione demeritum copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat, quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit. curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.