# Liber Octavus 1.198-202

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus, Lines 1.198-1.202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-octavus/1.198

10. sed de his, si qua vel quoquo modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit.
11. nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit. haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum. nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?
12. etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes et in obruto vultu non minora irae vestigia quam doloris. inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tamquam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset. sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
13. atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere! nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi <hominem> a catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita. secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris. nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
14. longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui. tu interim, si quid istic cognitu dignum, citus indica, saltim ob hoc scribens, ut animum meum tristitudine gravem lectio levet. namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola. neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu sermone consilio scribere loqui volvere libet. vale.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius8.html.
