# Liber Octavus 1.210-217

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus, Lines 1.210-1.217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-octavus/1.210

6. quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te pervenisse invenias, cum venire vix sentias? quid mussitas? quid moraris? ipsae mihi tuum videntur adventum reptiles cocleae cum domibus nativis antecessurae. est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio.
7. quid multa? veni ut aut pascaris aut pascas; immo, quod gratius, ut utrumque; veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones. hic Aturricus piscis Garumnicis mugilibus insultet; hic ad copias Lapurdensium lucustarum cedat vilium turba cancrorum.
8. tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem; cuius si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putas. nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat ceteros cives, licet et illa ceteras civitates. vale.
EPISTULA XIII
Sidonius domino papae Nunechio salutem.
1. Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus. siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
2. praeterea his hoc praestantissimum bonis Fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere; Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet. nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum. quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
3. commendo Promotum gerulum litterarum, vobis quidem ante iam cognitum, sed nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem; qui cum sit gente Iudaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine, et municipatum caelestis illius civitatis affectans occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter huc iustis praemia proposita contemplans, huc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum, patriam sibi maluit Ierusalem potius quam Hierosolymam computari.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius8.html.
