Latin
Lines 1.218-1.224
Sidonius Apollinaris, Liber Octavus 1.218-224
Not analysed yet
4. quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat. namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legalis observantiae servitutem gratiae libertate mutavit. de cetero, quae ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilius idem poterit explicare memoratu. nobis vero propter quae supra scripsi carissimus habetur; quod ideo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas iustae commendationis aperuerit. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA XIV
Sidonius domino papae Principio salutem.
1. Iamdiu nobis, papa venerabilis, etsi necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est. namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus. hinc est quod, quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur.
2. quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas. is est episcopus Antiolius, cuius relatu, qui pater vobis, quique qualesque vos fratres, qua morum praerogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, gaudens cognovisse me memini.
3. cui patri quondam, videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur; quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere; quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas.
4. vos vero tacturi paginam altaris nihil, ut audio, offertis ignis alieni, sed comitantibus victimis caritatis castitatisque fragrantissimum incensum turibulis cordis adoletis. ad hoc quotiens iugum legis cervicibus superbientum per vincula praedicationis adstringitis, tunc deo tauros spiritaliter immolatis. quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat.