# Liber Octavus 1.232-238

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus, Lines 1.232-1.238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-octavus/1.232

2. coeperam scribere; sed operis arrepti fasce perspecto taeduit inchoasse; propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacumque et quidem celeri occasione famulemur. ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile. memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTULA XVI
Sidonius Constantio suo salutem.
1. Spoponderam Petronio, inlustri viro, praesens opusculum paucis me epistulis expediturum; cuius auribus non peperci, dum tuis parco. malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo. peracta promissio est; nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, iam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar; iam venitur ad margines umbilicorum, iam tempus est, ut satiricus ait, Orestem nostrum vel super terga finiri.
2. non hic ego commenticiam Terpsichoren more studii veteris adscivi nec iuxta scaturriginem fontis Aganippici per roscidas ripas et pumices muscidos stilum traxi. atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur! siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis tenera delumbis, quantum vetuscula torosa et quasi mascula placet. sed reserventur ista potioribus; mihi sufficit, si cito ignoscas, quod sumus tardi.
3. praeterea si vir inlustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus. nam per armariola et zotheculas nostras non remanserunt digna prolatu. unde cognosce, quod, etsi tacere necdum, coepimus certe taciturire, duplici ex causa: ut si placemus, pauca lecturis incitent voluptatem; si refutamur, non excitent multa fastidium, quippe in hoc stilo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas.
4. unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? nos opuscula sermone condidimus arido exili, certe maxima ex parte vulgato, cuius hinc honor rarus, quod frequens usus, hinc difficilis gratia, quod facilis inventio est.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius8.html.
