Latin
Lines 1.65-1.38
Sidonius Apollinaris, Liber Octavus 1.65-38
Not analysed yet
4. quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis: similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies.
5. his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat. neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
Quid Cirrham vel Hyantias Camenas,
quid doctos Heliconidum liquores,
scalptos alitis hinnientis ictu,
nunc in carmina commovere temptas,
(5) nostrae Lampridius decus Thaliae,
et me scribere sic subinde cogis,
ac si Delphica Delio tulissem
instrumenta tuo novusque Apollo
cortinam tripodas, chelyn pharetras,
(10) arcus grypas agam duplaeque frondis
hinc bacas quatiam vel hinc corymbos?
tu iam, Tityre, rura post recepta
myrtos et platanona pervagatus
pulsas barbiton atque concinentes
(15) ora et plectra tibi modos resultant,
chorda voce metro stupende psaltes:
nos istic positos semelque visos
bis iam menstrua luna conspicatur,
nec multum domino vacat vel ipsi,
(20) dum responsa petit subactus orbis.
istic Saxona caerulum videmus
assuetum ante salo solum timere;
cuius verticis extimas per oras
non contenta suos tenere morsus
(25) altat lammina marginem comarum,
et sic crinibus ad cutem recisis
decrescit caput additurque vultus.
hic tonso occipiti, senex Sygamber,
postquam victus es, elicis retrorsum
(30) cervicem ad veterem novos capillos.
hic glaucis Herulus genis vagatur,
imos Oceani colens recessus
algoso prope concolor profundo.
hic Burgundio septipes frequenter
(35) flexo poplite supplicat quietem.
istis Ostrogothus viget patronis
vicinosque premens subinde Chunos,
his quod subditur, hinc superbit illis.