# Liber Primus 1.14-17

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.14-1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.14

6. si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi inpolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit; maximum tunc pondus in verbis est, quippe cum illic aut nulla narrentur aut seria. toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur supellex, modo byssina. cibi arte, non pretio placent, fercula nitore, non pondere. scyphorum paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis quam recuset ebrietas. quid multis? videas ibi elegantiam Graecam abundantiam Gallicanam celeritatem Italam, publicam pompam privatam diligentiam regiam disciplinam. de luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas.
7. ad coepta redeatur. dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus. quibus horis viro tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculariter compellat, patienter exspectat. in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur. secundas fastidit vel timere vel facere, quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. sine motu evaditur, sine colludio evadit. putes illum et in calculis arma tractare: sola est illi cura vincendi.
8. cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad [ludum] libertatem communionemque. dicam quod sentio: timet timeri. denique oblectatur commotione superati et tum demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis aliena. quodque mirere, saepe illa laetitia minimis occasionibus veniens ingentium negotiorum merita fortunat. tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis absolutionis subitae portus aperitur. tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa salvetur.
9. circa nonam recrudescit moles illa regnandi. redeunt pulsantes, redeunt summoventes, ubique litigiosus fremit ambitus, qui tractus in vesperam cena regia interpellante rarescit et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. sane intromittuntur, quamquam raro, inter cenandum mimici sales, <sed> ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur; sic tamen, quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat; nullus ibi lyristes choraules mesochorus tympanistria psaltria canit, rege solum illis fidibus delenito, quibus non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
