# Liber Primus 1.18-26

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.18-1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.18

10. cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica + gaza custodias; armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. sed iam quid meas istud ad partes, qui tibi indicanda non multa de regno sed pauca de rege promisi? simul et stilo finem fieri decet, quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti et ego non historiam sed epistulam efficere curavi. vale.
EPISTULA III
Sidonius Philimatio suo salutem.
1. I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati hereditariae curis pervigilibus incumbam; cui pater socer, avus proavus praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis Palatinis militaribusque micuerunt.
2. et ecce Gaudentius meus, hactenus tantum tribunicius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. mussitat quidem iuvenum nostrorum calcata generositas, sed qui transiit derogantes in hoc solum movetur, ut gaudeat. igitur venerantur hucusque contemptum ac subitae stupentes dona fortunae quem consessu despiciebant sede suspiciunt. ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat, qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputabuntur.
3. unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare. vale.
EPISTULA IV
Sidonius Gaudentio suo salutem.
1. Macte esto, vir amplissime, fascibus partis dote meritorum; quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere. o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et tamen si qui sunt, qui te quocumque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant, tibi debebunt procul dubio, quod sequuntur.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
