# Liber Primus 1.57-60

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.57-1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.57

7. quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens: 'abite, degeneres', inquit, 'et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione; mihi, quia nihil intellegitis, hanc negotii partem sinite curandam; satis Arvando conscientia sua sufficit; vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur.' discedimus tristes et non magis iniuria quam maerore confusi; quis enim medicorum iure moveatur, quotiens desperatum furor arripiat?
8. inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus; modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas, et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari devolvere et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius, quam discuterent, ulciscerentur.
9. pauci medii dies: it in tractatorium frequens senatus (sic post comperi; nam inter ista discesseram); procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti nuntios a decemviris opperirentur et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum. citati intromittuntur: partes, ut moris est, e regione consistunt. offertur praefectoriis ante propositionis exordium ius sedendi: Arvandus iam tunc infelici impudentia concito gradu mediis prope iudicum sinibus ingeritur; Ferreolus, circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
10. dum haec, et qui procerum defuerant affuerunt: consurgunt partes legatique proponunt. epistula post provinciale mandatum, cuius supra mentio facta, profertur; atque, cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat. respondere legati quamquam <fatenti> nequiter <sane> constare, quod ipse dictasset. at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri. ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
