# Liber Primus 1.74-78

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.74-1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.74

4. et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Avieni animus totis et cito, sed infructuosius, Basilii paucis et sero, sed commodius aperiebatur. neuter aditu difficili, neuter sumptuoso; sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, faccilius a Basilio beneficium consequebare.
5. quibus diu utrimque libratis id tractatus mutuus temperavit, ut reservata senioris consularis reverentia, in domum cuius nec nimis raro ventitabamus, Basilianis potius frequentatoribus applicaremur. ilicet, dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce Kalendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur.
6. tunc patronus: 'heia', inquit, 'Solli meus, <agedum>, quamquam suscepti officii onere pressaris, exeras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. praebebo admittendo aditum recitaturoque solacium recitantique suffragium. si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo promovebuntur.' parui ego praeceptis; favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
7. sed tu, ni fallor, epistulae perosus prolixitatem voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus immorabere. scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur. cui si examinis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi, ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur. sane moneo praeque denuntio quisquilias istas Clius tuae hexametris minime exaeques. merito enim conlata vestris mea carmina non heroicorum phaleris sed epitaphistarum neniis comparabuntur.
8. attamen gaude, quod hic ipse panegyricus, etsi non iudicium, certe eventum boni operis accepit. quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator. igitur cum ad praefecturam sub ope Christi stili occasione pervenerim, iubeas ilicet pro potestate cinctuti undique omnium laudum convasatis acclamationibus ad astra portare, si placeo, eloquentiam, si displiceo, felicitatem. videre mihi videor, ut rideas, quia perspicis nostram cum milite comico ferocisse iactantiam. vale.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
