# Liber Primus 1.79-88

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.79-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.79

EPISTULA X
Sidonius Campaniano suo salutem.
1. Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem veterem mihi insinuas iudici novo. gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicitia mea vel praesumere tuta vel illaesa credere. ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens sed et avidus amplector, quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem.
2. sed et tu vigilantiae suae me id est famae meae statum causamque commenda. vereor autem, ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries. sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia conperi naves quinque Brundusio profectas cum speciebus tritici ac mellis ostia Tiberina tetigisse, quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. vale.
EPISTULA XI
Sidonius Montio suo salutem.
1. Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satiram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti. quod quidem te postulasse demiror; non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. huic eram themati scilicet incubaturus id iam agens otii idque habens aevi, quod iuvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum? cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit:
'si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
iudiciumque?'
2. sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud, quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis afflavit, longius paulo sed ab origine exponam. temporibus Augusti Maioriani venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satiricorum mordacium, sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate carpebant plurimum vitia, plus homines. inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere, quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, his maxime auctoribus, quos notis certis auctor incertus exacerbaverat.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
