# Liber Primus 1.89-92

Sidonius Apollinaris, Liber Primus, Lines 1.89-1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-primus/1.89

3. accidit casu, ut Catullinus inlustris tunc ab Arvernis illo veniret, cum semper mihi tum praecipue commilitio recenti familiaris. saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit. igitur insidias nescienti tam Paeonius quam Bigerrus has tetenderunt, ut plurimis coram tamquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. et ille: 'si dixeritis'. cumque frustra diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum, intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema, quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis acciperet aut etiam Capitolina.
4. Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores: 'iniuriae communis', inquit, 'iam reum inveni. videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum qui de parte sic iudicat? atqui Sidonius nunc in Arverno est: unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam.' itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem, qua voluit, traxit persona popularis.
5. erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribuniciis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. ceterum si requisisses: 'qui genus, unde domo?', non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerat, identidem tamen per fas nefasque crescere affectans pecuniaeque per avaritiam parcus, per ambitum prodigus. namque ut familiae superiori per filiam saltim quamquam honestissimam iungeretur, contra rigorem civici moris splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat.
6. cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliana coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem. nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius1.html.
