Latin
Lines 1.179-1.184
Sidonius Apollinaris, Liber Quartus 1.179-184
Not analysed yet
EPISTULA XXI
Sidonius Apro suo salutem.
1. Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa, sed tamen multum est, quod debemus et matribus. non enim a nobis aliquid exilius fas est honorari quod pondera illarum quam quod istorum semina sumus. sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos, unde haec ipsa praemisimus, persequamur.
2. Haeduus pater tibi, mater Arverna est. primis Haeduis deberis, ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas, sic habitus Arcas quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset ut peregrinus arma Etruscorum, ni mixtus matre Sabella partem quoque patriae inde traxisset. ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna, nisi poetas et cum ab historia non recedunt mentiri existimabis.
3. igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim iure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum, qui tibi per unius oris officium non unius pectoris profudere secretum. quos palam et coram dicere puta: 'quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? hic incunabula tua fovimus; hic vagientis infantiae lactantia membra formavimus; hic civicarum baiulabare pondus ulnarum.
4. hinc avus Fronto, blandus tibi sibi severus, qui exemplo esse potuisset his, quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbato decessum dependit una curam duarum. sed et matertera tua hinc, [et] hinc fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris, ac fide ingenti sic deum timens, ut ab hominibus metueretur. hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare.