# Liber Quartus 1.195-205

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus, Lines 1.195-1.205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-quartus/1.195

EPISTULA XXIII
Sidonius Proculo suo salutem.
1. Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii. igitur audito culpae tenore corripui latitabundum verbis amaris vultu minaci et mea quidem voce sed vice tua dignum abdicatione cruce culleo clamans ceterisque suppliciis parricidalibus. ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
2. rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem; quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri. libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur. cui fecisse me constat plurimum iniuriae, si tu tamen vel parum feceris, quam certe, ut spero, non facies, nisi scopulis durior duras aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus.
3. ergo si de moribus tuis deque amicitiis iuste meliora praesumo, excusato propitius indulge, quem reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo, quoque velociter culpa soluto ego beneficio ligor, magnopere deposcens, non ut ignoscas modo verum ut et protinus, et revertentem non domo solum sed et pectore admittas. deus magne, quam laetus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus ex illo ore laeso, ore terribili, dum convicium expectat, osculum exceperit! vale.
EPISTULA XXIV
Sidonius Turno suo salutem.
1. Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:
Turne, quod optanti divum promittere nemo
auderet, volvenda dies en attulit ultro.
pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunicius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit impetravitque, nil quidem loco fiduciae pignorisque vel argenti sequestrans vel obligans praediorum; sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius4.html.
