Latin
Lines 1.211-1.218
Sidonius Apollinaris, Liber Quartus 1.211-218
Not analysed yet
7. egi ad haec gratias deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. ergo quod restat enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur, sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum, qui tibi germanitate coniuncti fors per aetatem sapere non possunt, quid muneris consequantur.
8. non est cur dicere incipias: 'habeo consortes necdum celebrata divisio est; avarius me constat esse tractatum quam coheredes; frater ac soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est.' quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur; at cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, cum totum possit exigere, si moram patitur, quicquid propter misericordiam concesserat pie, iuste reposcit propter iniuriam. vale.
EPISTULA XXV
Sidonius Domnulo suo salutem.
1. Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit. cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque, exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum,
2. nec non et illa, quae bonum publicum semper evertunt studia privata; quae quidam triumviratus accenderat conpetitorum, quorum hic antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat, hic per fragores parasiticos culinarum suffragio comparatos Apicianis plausibus ingerebatur, hic, apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plosoribus suis praedae praedia fore.
3. quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris praeter odium gratiamque primi tenebant, consilio cum coepiscopis prius clam communicato quam palam prodito strepituque despecto turbae furentis iunctis repente manibus arreptum nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque sanctum Iohannem, virum honestate humanitate mansuetudine insignem
4. (lector hic primum, sic minister altaris, idque ab infantia, post laborum temporumque processu archidiaconus, in quo seu gradu seu ministerio multum retentus propter industriam diu dignitate non potuit augeri, ne potestate posset absolvi): attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.