# Liber Quartus 1.219-220

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus, Lines 1.219-1.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-quartus/1.219

5. nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia. illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio. in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem. vale.
Apollinaris Sidonius The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius4.html.
