# Liber Quartus 1.52-178

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus, Lines 1.52-1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-quartus/1.52

nam gemmis auro argento si splenduit illud,
istud transgreditur cuncta metalla fide.
livor, abi, mordax, absolvanturque priores,
nil novet aut addat garrula posteritas;
dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes,
perpetuo durent culmina Perpetui.
6. Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet. vale.
EPISTULA XIX
Sidonius Florentino suo salutem.
1. Et moras nostras et silentium accusas. utrumque purgabile est; namque et venimus et scribimus. vale.
EPISTULA XX
Sidonius Domnitio suo salutem.
1. Tu cui frequenter arma et armatos inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas, si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses! illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur, quod cursoribus suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore cute concolor.
2. regulorum autem sociorumque comitantum forma et in pace terribilis; quorum pedes primi perone saetoso talos adusque vinciebantur; genua crura suraeque sine tegmine; praeter hoc vestis alta stricta versicolor vix appropinquans poplitibus exertis; manicae sola brachiorum principia velantes; viridantia saga limbis marginata puniceis; penduli ex umero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus.
3. eo quo comebantur ornatu muniebantur; lanceis uncatis securibusque missibilibus dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium. cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. sed quid haec pluribus? spectaculo tali sola praesentia tua defuit. nam cum viderem quae tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desiderii tui inpatientiam desideravi. vale.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius4.html.
