# Liber Quartus 1.72-79

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus, Lines 1.72-1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-quartus/1.72

5. qua industria viri ac temperantia inspecta ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summotenus vita ceteris talis publicaretur, ad quam sequendam praeter habitum, quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostrae professionis homines utilissime incitarentur, quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem. vale.
EPISTULA X
Sidonius Felici suo salutem.
1. Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus, frequentiam veteris officii servare non audens, postquam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt. quapropter vos quoque ignoscere decet erubescentibus, siquidem convenit humiliatos humilia sectari neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere. propter hoc denique iam diu taceo vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi.
2. sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo; non enim tanti est poliri formulas editione carituras. ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi ***culorum fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat. vale.
EPISTULA XI
Sidonius Petreio suo salutem.
1. Angit me nimis damnum saeculi mei nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. vir siquidem fuit providus prudens, doctus eloquens, acer et hominum aevi loci populi sui ingeniosissimus quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius4.html.
