Latin
Lines 1.101-1.112
Sidonius Apollinaris, Liber Quintus 1.101-112
Not analysed yet
8. destiti protinus et ipse, facturus communione cessandi rem caritatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. ergo, ut resedimus, [et] illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit: exhibita poscenti est, pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de ianitoris erecto trochleatim fune nutabat.
9. quo dum per otium genas siccat: 'vellem', inquit, 'ad pannum similis officii aliquod tetrastichon mihi scribi iuberes.' 'fiat', inquam. 'sed quod meum', dixit, 'et nomen metro teneret.' respondi possibilia factu quae poposcisset. [ait] et ipse: 'dicta ergo.' tunc ego arridens: 'ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem.' respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus quidamque facundiae fons inexhaustus: 'vide, domine Solli, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas.' iam potes nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commoverit.
10. nec plus moratus mox suo scriba, qui pugillarem iuxta tenebat, ad me vocato subditum sic epigramma composui:
Mane novo seu cum ferventia balnea poscunt
seu cum venatu frons calefacta madet,
hoc foveat pulcher faciem Filimatius udam,
migret ut in bibulum vellus ab ore liquor.
Epiphanius noster vix supra scripta peraraverat, et nuntiatum est hora monente progredi episcopum de receptorio, nosque surreximus.
11. da postulatae tu veniam cantilenae. illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et, si placet, edentes fovete; si displicet, delentes ignoscitote. vale.
EPISTULA XVIII
Sidonius Attalo suo salutem.
1. Haeduae civitati te praesidere coepisse libens atque cum gaudio accepi. laetitiae causa quadripartita est: prima, quod amicus; secunda, quod iustus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus. quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus plurimum velis debeas possis opitulari. igitur amplectens in familiari vetusto novum ius potestatis indeptae materiam beneficiis tuis iam diu quaero. quibus me tantum fidere agnosce, ut, etsi non invenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas. vale.