# Liber Quintus 1.113-121

Sidonius Apollinaris, Liber Quintus, Lines 1.113-1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-quintus/1.113

EPISTULA XIX
Sidonius Pudenti suo salutem.
1. Nutricis meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. sed conscientiae tuae purgatione praelata petere dignaris culpae calentis impunitatem. sub condicione concedo: si stupratorem pro domino iam patronus originali solvas inquilinatu.
2. mulier autem illa iam libera est; quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. nam meam haec sola seu compositio seu satisfactio vel mediocriter contumeliam emendat; qui tuis votis atque amicitiis hoc adquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat poena raptorem. vale.
EPISTULA XX
Sidonius Pastori suo salutem.
1. Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit, quae suspicata est id te cavere, ne tuis umeris onus futurae legationis imponeretur. gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere; laudo efficaciam, suspicio prudentiam, prosequor laude felicitatem; opto denique aequalia his, quos aequaliter amo.
2. multi frequenter, quos execrabilis popularitas agit, civium maximos manu prensant deque consessu publico abducunt ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti; utque videantur in negotii communis assertionem legari, evectionem refundunt ipsosque sumptus ultro recusant et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur.
3. sic quoque, cum fatigatio gratuita possit libenter admitti, libentius tamen atque amabilius verecundi leguntur, idque cum expensa; tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. proinde quamquam non te fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis expetentumque caritatem proba, qui iam probasti pudorem. quod defuisti primum, modestiae adscribitur; ad ignaviam respicit secunda dilatio.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius5.html.
