Latin
Lines 1.87-1.93
Sidonius Apollinaris, Liber Quintus 1.87-93
Not analysed yet
3. interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis magnum solacium inter adversa maxima capis nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. novi enim probe ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam, quia, licet sis uxor bona, soror optima es. qua de re propitio deo Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem; quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium iudicares.
4. ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor; quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
5. Roscia salutat, cura communis; quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alendis, et cum severitate nutritur, qua tamen tenerum non infirmatur aevum sed informatur ingenium. vale.
EPISTULA XVII
Sidonius Eriphio suo salutem.
1. Es, Eriphi meus, ipse qui semper numquamque te tantum venatio civitas ager avocat, ut non obiter litterarum voluptate teneare; fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, Musas olemus. quae sententia tamen large probatur vero carere, quamque et apparet aut ex ioco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius. ceterum a iusto longe resultat, cum mihi assignas quae vix Maroni [vix] aut Homero competenter accommodarentur.
2. haec relinquamus idque, unde causa, sermocinemur. dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi, soceri tui, precibus indulsi; qui contubernio mixtus aequalium vivit moribus ad iubendum obsequendumque iuxta paratis. sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intellegas rem perexiguam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio.