# Liber Secundus 1.46-53

Sidonius Apollinaris, Liber Secundus, Lines 1.46-1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-secundus/1.46

EPISTULA VII
Sidonius Explicio suo salutem.
1. Quia iustitia vestra iure fit universitati per conplura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari; quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor excludas: quamquam et hoc ipsum, quod copiam tui iurgantibus difficile concedis, indicium sit bene iudicaturi. quis enim se non ambiat arbitrum legi aut pretio aliquid indulturus aut gratiae?
2. igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati. proinde inpense obsecro, ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas. namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias, aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur. vale.
EPISTULA VIII
Sidonius Desiderato suo salutem.
1. Maestissimus haec tibi nuntio. decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Filimatia, morigera coniunx domina clemens, utilis mater pia filia, cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, maior officium, aequalis affectum. haec cum esset unica iam diu matris amissae <filia>, facile diversis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc iuveni soboles sexus alterius desideraretur. nunc autem per subita suprema virium caelibatu, patrem orbitate confodit. his additur, quod quinque liberorum parens immaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. qui parvuli si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur.
2. hanc tamen, si qui haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vispillonum sandapilariorumque ministeria ominosa tumulavere; sed cum libitinam ipsam flentes omnes, externi quoque, prensitarent remorarentur exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta perpetuis sedibus dormienti similior inlata est. post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi. quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet; si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius2.html.
