# Liber Sextus 1.39-47

Sidonius Apollinaris, Liber Sextus, 1.39 to 1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sidonius-apollinaris/liber-sextus/1.39

EPISTULA IX Sidonius domino papae Lupo salutem. 1. Vir iam honestus Gallus, quia iussus ad coniugem redire non distulit, litterarum mearum obsequium, vestrarum reportat effectum. cui cum pagina, quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit destinatamque non ad me epistulam sed in se sententiam iudicavit. itaque confestim iter in patriam spopondit adornavit arripuit. quem nos propter hanc ipsam paenitudinis celeritatem non increpative sed consolatorie potius compellare curavimus, quia vicinaretur innocentiae festinata correctio. 2. neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitam non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma emendationis incitamenta sint. nam quid potest esse castigationis huiusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger repperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium? 3. quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut evangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis. paene omiseram, quod minime praetereundum fuit: agite gratias Innocentio, spectabili viro, qui, ut praeceperatis, naviter morem gessit iniunctis. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA X Sidonius domino papae Censorio salutem. 1. Gerulum litterarum levitici ordinis honestat officium. hic cum familia sua depraedationis Gothicae turbinem vitans in territorium vestrum delatus est ipso, ut sic dixerim, pondere fugae; ubi in re ecclesiae, cui sanctitas tua praesidet, parvam sementem semiconfecto caespiti advena ieiunus iniecit, cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat. 2. quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae canonem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur. huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tamquam opipare viaticatus cum gratiarum actione remeabit. per quem si me stilo solitae dignationis impertias, mihi fraternitatique istic sitae pagina tua veluti polo lapsa reputabitur. memor nostri esse dignare, domine papa.

---

Sidonius Apollinaris, Liber Sextus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sidonius6.html.
