Latin
1.57 to 1.61
Sidonius Apollinaris, Liber Sextus 1.57-61
Not analysed yet
4. omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari; cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui, teque quodam venatu apostolico feras Fotinianorum mentes spiritalium praedicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros iam sequaces, quotiens convincuntur verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris. 5. et horum aliqua tamen cum reliquis forsitan communicanda collegis; illud autem deberi tibi quodam, ut iurisconsulti dicunt, praecipui titulo nec tuus poterit ire pudor infitias, quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas peculiari sumptu inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti, cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non muneri. vidimus angustas tuis frugibus vias; vidimus per Araris et Rhodani ripas non unum, quod unus impleveras, horreum. 6. fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus. illum dubia fama concinnat per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem. tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti. 7. sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit. secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit. 8. quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatensis Reiensis Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse collatam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.