Latin
1.7 to 1.12
Sidonius Apollinaris, Liber Sextus 1.7-12
Not analysed yet
5. sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum meas deprimat oneris impositi massa cervices. facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet. nam quis bene medelam aeger impertiat? quis febriens arroganti tactu pulsum distinguat incolumem? quis desertor scientiam rei militaris iure laudaverit? quis esculentus abstemium competenter arguerit? indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, idem in me meam cotidie cogor dictare sententiam. 6. sed si tu inter me et illum, cui concrucifigeris, dominum nostrum pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moyses, intercessor assistas, non ulterius descendemus in infernum viventes nec per carnalium vitiorum incentiva flammati ad altare domini ignem diutius accendemus alienum; quia quamquam nos utpote reos gloriae libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA II Sidonius domino papae Pragmatio salutem. 1. Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos spectat, singularis exempli, quae parsimonia et humanitate certantibus non minus se ieiuniis quam cibis pauperes pascit et in Christi cultu pervigil sola in se compellit peccata dormire, maeroribus orbitatis necessitate litis adiecta in remedium mali duplicis perfectionem vestrae consolationis expetere festinat, gratanter habitura, sive istud tibi peregrinatio brevis seu longum computetur officium. 2. igitur praefata venerabilis fratris mei nunc iam presbyteri Agrippini, ne iniuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis; qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare; cui filii nec multo post nepotis amissi duae pariter plagae recentes ad diuturni viduvii vulnus adduntur.