Latin
PROP. LXXV. PROBLEMA V
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 107
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem multa, quae regulam variant, vt Puluerij Pirij bonitas, vt conformatio fistulae, vt constitutio spatij vel Aeris intermedij, de quibus solertem Artificem experientia docebit PROP. LXXVI. PROBLEMAVI. Datis duobus aut quotlibet globis inuenire vnum aequiponderantem. Conijce pondera omnium in vnam summam, aperto deinde instrumento, ita vt inter 1. &I. lin. Stereom. interstet semidiameter globi metallici ponderantis libram vnam. Quaeratur vtrinque num. summae datae, transuersa interstans, est semidiameter globi, qui quaeritur. Sunto 3. globi aerei A. B. C. globus A. per Prolem. II. &III. exploratus ponderet lib. 3. globus B. lib. 4. globus C. lib. 10. Conijce pondera in vnam summam, &fient lib. 17. Igitur Semidiametro globi aerei ponderantis lib. 1. transuersim adplicato inter 1. &I. lin. Stereom. Quaeratur transuersa inter 17. &17. Haec est Diameter globi, tribus datis aequiponderantis. Nec obstat, etsi globi materiâ sint diuersi, nec enim aliud quaeritur, quam globus ex certo metallo omnibus aequiponderans.