# Amussis Ferdinandea 112

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, DECAS NONA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/112

Maij (qui in Electione Augustißimi Romanorum Regis FERDINANDIIV. calculos numerauit) reperies Solem in 10. grad I Nondum in AVGE. PROP. LXXXII. PROBLEMA II. Datae diei, & noctis; quantitatem cognoscere. Eadem Margarita suo cum filo collocata ad crus quadrantis, notabit semidiei magnitudinem, inter lineas horarias, quae subtracta ex 12. hor. dabunt quantitatem seminoctis. Sic eâdem die reperies Quantitatem diei 15. hor. 33. min: Quantitatem vero noctis 8. hor. 27 min. PROP. LXXXIII. PROBLEMAIII. Datâ die, & Solis altitudine, horam cognoscere. Margaritam diei, & loco Solis adplica, instrumentum autem erige ad Solis altitudinem, margarita inter lin. hor. praestabit horam diei. Sic (quoniam Augustae eadem ferè Latitudo est, quae Viennae) ex Altitudine Solis 54. grad. 20. min. reperitur HORX. A. M. PROP. LXXXIV. PROBLEMA IV. Datâ die, & horâ, Solis altitudinem definire. Est inuersa praeced: Numeratur Solis altitudo in limbo quadrantis, Quemadmodum hora in lineis horarijs. Sic hor. 1. postm. reperitur Solis Altitudo PROP. LXXXV PROBLEMAV. Datâ anni die Solis Ortum, & Occasum praedicere. Collocata margarita, vt factum Probl. 11.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
