# Amussis Ferdinandea 120

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, IMPERIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/120

Bipartire datum num. 400. & ex semisse 200. extrahe Radicem quadratam, quae erit proximè 14. Capitum. Igitur si iuga sint 14. versus autem 27. erit frons Agminis, ad Altitudinem duplicata, & militum num: 392. Octo enim militum, qui supersunt, non habetur ratio. Esto iam Agmen extenuandum; ita vt Altitudo Agminis Quadruplicata sit Latitudinis, siue vt profunditas Agminis, habeat quatuor frontes. Numerum Agminis quadripartire, & ex quadrante extrahe Radicem quadratam, quae est in proposito 10. Capitum. Itaque iugum vnum esset 10. militum, versus autem 40. totus autem Agminis numerus 400.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
