# Amussis Ferdinandea 121

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, IMPERIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/121

Haec autem omnia instrumenti ope facilè fieri possunt, ex ijs, quae ex Decade 1. producta sunt. Esto iam praescripta praeter numerum militum, Quantitas iugi vnius, hoc est, quot Milites stent vno in iugo, quaeratur autem numerus versuum. Vt in proposito praescribatur, vt vno in iugo stent 9. milites. Inter 100. & 100. transuersim adplica 8. numerum videlicet vnius iugi. Immotoque Instrumento quaere inter transuersas numerum 4. eo quòd 4. in 100. faciat 400. is numerus 4. competet inter 50 & 50. Igitur 50. iuga, quarum singula sint 8. militum, dabunt numerum praescriptum 400. stabuntque in versu vno 50. milites. Ordinanda iam esto acies quadrata, locorum V g. 50. eique ante ponendae sint duae Alae, reliquo Agmini, quod post Alas stat, aequales. sim 9go Per Probl. X. Decadis 1. secetur numerus 50. extremâ & mediâ ratione ita segmentum maius sit 31 dispositóque milite, vt habet schema adiectum, erunt duae Alae, singulae 475. militum, earumque summa 9 30. militum. Agmen militum 950 & Altitudo ac autem sequens, Latitudo Aciei 50. Capitum, vt erat imperatum. Ordinanda esto acies locorum 20. ita vt Alae antepositae, nonuplo sint sequenti Agmine maiores, secetur numerus 20. ex methodo Propos. X. in 17. & 3. erit magnitudo Agminis 60. militum. Alae autem singulae 270. mil. adeóque summa vtriusque 540. cuius B est 60. Plura exempla, quae isthic variari poterant, vsus & praxis Propos. X. docebit.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
