Latin
PROP. XCII. PROBLEMA II
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 124
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XCIII. PROBLEMA III. GEOGRAPHICVM. Datum Terrae Circulum maximum diuidere in partes Vsuales. Intellige milliaria, Horas, passus, pedes, &si quae alia sunt mensurarum apud diuersas Gentes Nomina. Ac milliarium quidem appellatio apud plerosque Populos fortuita est. Soli Chinenses milliaria ista, &mensuras, certâ ratione partiti sunt. Sunt verò itineraria interualla apud illos, triplicis appellationis, &differentiae. Li. Pu. Vchan. Li est spatium 300. passuum, tantum videlicet, vt ex eo vox hominis altè clamantis audiri possit. 10 Li faciunt vnum Pu. quod est proinde passuum 3000. 10. Pu. faciunt vnum. Vchan. quod promde est passuum 30000. &communiter statuitur iter vnius diei, horarum circiter 10. Duo autem Vchan. siue iter duorum dierum, est spatium vnius gradus, siue partis. Trecentesimae, sexagesimae, totius ambitus Terrestris, quae mensura ad aliorum populorum milliaria comparata, facit Stadia Romana Mil. Indica Russica quae vocantur Vortest Italica Quorum sinCambaiensia. Arabica gulis responGallica dent Pass. Geo Persica antiqua metrici. Hollandica Hispanica Germanica Danica