# Amussis Ferdinandea 126

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. XCII. PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/126

atque haec est comparatio diuersorum milliarium, quoad longitudinem. Potest & alia fieri comparatio, quoad tempus, intra quod ea milliaria conficiuntur. Quâ in re iterum nulla est parabilior ratio, quàm Chinensium, est enim apud illos Vehan. spatium 30000. passuum Geometricorum iter vnius diei, siue horarum 10. Ita in singulas horas competerent 3000. passus Geometrici. Facit autem passus vnus Geometricus gressus plerumque duos, ita vna hora haberet gressus, seu passus communes 6000. Quod facili experientia constabit, cùm homo non Valgus, non Varus, non Compernis, non Miscelus, plerumque intra horae quadrantem faciat gressus 1500. Idem quoque spatium ex milliaribus germanicis vni gradui competentibus colligetur, quorum 71/2 faciunt iter mediocre vnius diei, id est, passus Geometricos 30000. gressus autem communes, id est, duplo plures 60000. siue horas 10. quibus singulis fiant 6000. Hisce igitur pręmissis facilè est Instrumenti ope propositum Probl Geographicum absoluere. Proficiscor Vienna Neostadium, quasi recta versus Meridiem pedestri itinere, horas omnino 10. Libet scire 1. quot sint stadia Romana?

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
