Latin
PROP. XCII. PROBLEMA II
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 127
Unproofread scanNot analysed yet
quot Parasangae Persicae, quae Poli vtriusque differentia &c. Quoniam iter vnius diei est 60000. gressuum, &duorum dierum iter 120000. gressuum. Proinde inter 120. &120. pone transuersim 48. vide, quid competat inter 60. &60. Competet 24. Haec est J stadiorum, quae sunt inter Viennam, &Neostadium vid. 240. Iterum inter 120. &120. colloca transuesim 20. Parasangas, transuersa inter 60. &60. dabit 10. Parasangas, quae inter Viennam, &Neostadium interstant. Iterum inter 120. &120. pone transuersim vnum grad. hoc est 60. min. (ompetent inter 60. &60. min. 30. Differentia Altitudinis Poli inter Neostadium &Viennam; &quoniam Viennae communiter creditur Altitudo Poli esse 48. grad. 20, min. erit Neostadij altitudo Poli 47 grad 50 min. Vicißim inter Pragam &Lincium differentia Altitudinis Poli est I grad. 50. min. Aperiatur instrumentum, ita vt inter 60. &60. lin, Arithmeticae, interstet 20. (Num: videlicet horarum, quibus confici potest vnus grad. Telluris) Immoto deinde Instrumento exploretur transuersa inter 110. &110. (hunc enim numerum faciunt 50. min. addita vni grad.) reperies 36. vel propemodum 37. tot sunt horae inter Pragam, &Lincium, nisi quod propter Ambages viarum, &abrupta montium, ac fluminum plerumque aliquid addi debet.