# Amussis Ferdinandea 127

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. XCII. PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/127

quot Parasangae Persicae, quae Poli vtriusque differentia &c. Quoniam iter vnius diei est 60000. gressuum, & duorum dierum iter 120000. gressuum. Proinde inter 120. & 120. pone transuersim 48. vide, quid competat inter 60. & 60. Competet 24. Haec est J stadiorum, quae sunt inter Viennam, & Neostadium vid. 240. Iterum inter 120. & 120. colloca transuesim 20. Parasangas, transuersa inter 60. & 60. dabit 10. Parasangas, quae inter Viennam, & Neostadium interstant. Iterum inter 120. & 120. pone transuersim vnum grad. hoc est 60. min. (ompetent inter 60. & 60. min. 30. Differentia Altitudinis Poli inter Neostadium & Viennam; & quoniam Viennae communiter creditur Altitudo Poli esse 48. grad. 20, min. erit Neostadij altitudo Poli 47 grad 50 min. Vicißim inter Pragam & Lincium differentia Altitudinis Poli est I grad. 50. min. Aperiatur instrumentum, ita vt inter 60. & 60. lin, Arithmeticae, interstet 20. (Num: videlicet horarum, quibus confici potest vnus grad. Telluris) Immoto deinde Instrumento exploretur transuersa inter 110. & 110. (hunc enim numerum faciunt 50. min. addita vni grad.) reperies 36. vel propemodum 37. tot sunt horae inter Pragam, & Lincium, nisi quod propter Ambages viarum, & abrupta montium, ac fluminum plerumque aliquid addi debet.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
