Latin
CENTVRIA
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 13
Unproofread scanNot analysed yet
Esto data magnitudo Part. 17. ducenda in 44. Applicetur transuersim Numerus 10. inter 17 &17. Datam magnitudinem. Et immoto Instrumento quaeratur inter numeros cognomines Data altera magnitudo 44. Ei respondet inter directas 75. Igitur factus ex 17. &44. est 750. vel potiùs 748. Neque enim quoties denario vteris, securus esse potes de its quemadmodum etiam quoties (entenario vteris, ambigua semper erite Si numerorum multiplicantium alter minor sit Denario, adhuc facilior est operatio, Decuplicatur enim magnitudo data, &caetera recidunt in prius exemplum.