# Amussis Ferdinandea 134

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, COLLYBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/134

Modus faciendi diuisionem primâ Decade notatus est, qui interdum duplici operatione habet. Vt si in proposito 12500. resoluendi sint in florenos Germanicos, adeóque facienda diuisio per 60. Fiat primùm diuisio num: 120. per 60. positóque transuersim num: 12. inter 60 & 60. quaeratur transuersa inter 100. & 100. ea erit 20. pars centesima ad Quoti, qui proinde est Supersunt in dinidendo 500. pro secunda operatione igitur si numerus 50. ponatur inter 60. & 60. Transuersa inter 100. & 100. erit 83. quae addita priori Quoto, fac. 2083. tot floreni Rhenenses, seu Germanici sunt in Talento Hebraico. Sic reperies aliter, atque aliter institutâ operatione, Talentum Hebraicum aequiualere. 12500. REGALIBVS HISPANICIS 1250. PHILIPPEIS 3122? FLOR. BRABANTICIS 3370. FRANCIS, SEV LIBRIS GALLICIS 7530. STERLINIS, ANGLICIS, &c. 3000. SICLIS HEBRAICIS. Aequiponderare autem 12500. Ducatis, seu Hungaris. Sic Christus Seruator venditus est 30. Argenteis, seu Denarijs 125. libet scire pretium nostratis Aeui? Facta operatione, vt priùs, prouenient.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
