# Amussis Ferdinandea 141

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, PROP. XCVII. PROBLEMAVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/141

PROP. XCVII. PROBLEMAVII. CHRONOLOGICVM. Puaecipuas ex Chronologia quaestiones, Instrumenti ope absoluere. Iterum hîc tantùm praecipua Chronologicorum capita delibamus. Quae sunt, Datis annis competentes Ciclos Solis, aut Lunae, & quae illis superstruuntur, Epactas, & Plenilunia, Feriásque vsuales designare. Et quidem Cicli Lunaris facilis esset ratio, diuiso Christi anno per Ciclum Lunarem, adiectáque ad residuum Vnitate, quae operatio ex praeceptis 1. Decadis absolui potest. Sed quoniam ea multis cautionibus intricata est, & nos isthic vsum, ac facilitatem quaerimus, proinde tabella haec adiuncta est, ex qua Ciclos Solis, & Lunae Saeculares primo conspectu accipias. Ciclo currente competit Plenilunium Paschale Iudaicum, post quod die Dominico proximè sequente, celebratum est Pascha Christianum. In serie Decima adscripti sunt Cicli Solares, correspondentes annis saecularibus Aerae Christianae. Infrà autem triplici serie adnotatus est totus Ciclus Solis, adiunctis Litteris Dominicalibus, quae ijsdem Ciclis in anno Iuliano respondent.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
