Latin
PROP. III. PROBLEMA III
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 15
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. IV. PROBLEMA IV. Dati numeri, aut magnitudinis Radicem Quadratam exhibere. Seu, Datum numerum, aut magnitudinem ita diuidere, vt Quotus Diuisori sit aequalis. Dati Numeri vnius Centesimae dimidium adde, ac subtrahe, ex 50. Residuum, &aggregatum quod prouenit, mente retine. Et residuo quidem in Crure adplica Gnomonem, seu Lineam argenteam. Instrumentum verò aperi, quoad aggregatum prius repertum, cum eâdem Regulâ concurrat. Pars Gnomonis intercepta est Radix, quae quaeritur. Esto datus numerus, vel magnitudo 2601. ex quo oporteat extrahere Radicem Quadratam. AD. Semissem AE. numeri 26. Hoc est 13. siue partis Centesimae dimidium, adde, &subtrahe ex CD. num. 50 proueniet CE aggregatum 63. CA. residuum 37. Imposito igitur Gnomone argenteo, super A. 37. aperiatur Instrumentum, quoad CB. 63. conueniat cum Gnomone. Numerus AB. in Gnomone interceptus est 51. radix proposita, quae ducta in se ipsam facit 2601. Esto datus numerus 400. &ex eo radix extrahenda. Semissem partis (entesimae, hoc est 2. adde, &subtrahe ex 50, proueniet aggregatum 52. residuum 48. Imposito super 48. Gnomone, apertoque Instrumento, quoad 52. cum Gnomone concurrat, intercipietur ex Gnomone 20. Haec est Radix Quadrata, quae in seipsam ducta dabit 400.