# Amussis Ferdinandea 151

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea, CORAXIME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/siegfried-hirsch/amussis-ferdinandea/151

DIMENSIONES ORBIVM CAELESTIVN SEMIDIAMET. ABSIS. NOD. IN DIAM. TERRAE MAX. MIN. DIST. LVNAEATERRA SOLIS ATERRA SATVRNIASOLE IOVISASOLE MARTIS ASOLE Oup 17V VENERIS A SOLE MERCVRII ASOLE Vsus Tabellae facilis est, & qualis aliarum, quae praecesserunt. Libeat in datâ Chartae, aut Tabulae Magnitudine, Orbes Caelestes, v. g. SATVRNI, IoVIS, SOLIS, ordinare Assumatur data Magnitudo Chartae, aut Tabulae, appliceturque transuersim inter 88. & 88. Haec repraesentabit proximè Sphęram Saturni. Immoto Instrumento transuersa inter 48. & 48. erit Semidiameter Spherae Iouialis, Transuersa autem inter 9. & 9. erit Semidiameter Sphęrae Solaris. Neque opus est in tanta Exilitate picturae, & Vastitate Autographi aliquid accuratiùs tentare. Etsi quidem istas Siderum Leges & Numeros tractanti, fili, & Magnae Lucis loco est, has Orbium proportiones eo modo, quo re ipsâ sunt, expressas Calculi Duces habere.

---

Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amussis_Ferdinandea.
